monumenta.ch > Augustinus > 23
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XXII. Psalmus ipsi David. <<<     >>> IN PSALMUM XXIV. In finem, Psalmus ipsi David.

IN PSALMUM XXIII. Psalmus ipsi David, prima sabbati. APPARAT EINBLENDEN

1 Psalmus ipsi David, de clarificatione et resurrectione Domini, quae matutino primae sabbati facta est, qui iam dies dominicus dicitur.
2 Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et universi qui habitant in ea : cum clarificatus Dominus annuntiatur in fidem omnium gentium, et universus orbis terrarum fit Ecclesia eius. Ipse super maria fundavit eam: ipse firmissime stabilivit eam super omnes fluctus saeculi huius, ut ab ea superarentur, nec nocerent ei. Et super flumina praeparavit eam: flumina in mare fluunt, et cupidi homines labuntur in saeculum; etiam istos superat Ecclesia quae devictis per Dei gratiam cupiditatibus saecularibus ad recipiendam immortalitatem charitate parata est.
3 Quis ascendet in montem Domini? quis ascendet in altissimam iustitiam Domini? Aut quis stabit in loco sancto eius? aut quis permanebit in eo, quo ascendet, super maria fundato et super flumina praeparato loco?
4 Innocens manibus et mundus corde: quis ergo illuc ascendet, et permanebit ibi, nisi innocens in operibus, et mundus in cogitationibus? Qui non accepit in vano animam suam: qui non in rebus non permanentibus deputavit animam suam, sed eam immortalem sentiens, aeternitatem stabilem atque incommutabilem desideravit. Et non iuravit proximo suo in dolo: et ideo sine dolo, sicut simplicia et non fallentia sunt aeterna, ita se praebuit proximo suo.
5 Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.
6 Haec est generatio quaerentium Dominum: sic enim nascuntur qui quaerunt eum. Quaerentium faciem Dei Iacob : quaerunt autem faciem Dei, qui posterius nato primatum dedit.
7 Tollite portas principes vestri : quicumque principatum in hominibus quaeritis, auferte, ne impediant, aditus quos vos statuistis cupiditatis et timoris. Et elevamini portae aeternales: et elevamini aditus aeternae vitae, renuntiationis saeculo et conversionis ad Deum. Et introibit rex gloriae: et introibit rex, in quo sine superbia gloriemur; qui superatis portis mortalitatis, et patefactis sibi coelestibus, implevit quod ait: Gaudete, quoniam ego vici saeculum.
8 Quis est iste rex gloriae? pavet admirans natura mortalis, et quaerit, Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens: quem tu infirmum et oppressum putasti. Dominus potens in bello: contrecta cicatrices, et senties reparatas, et immortalitati redditam infirmitatem humanam. Persoluta est quae debebatur terris, ubi cum morte belligerata est, clarificatio Domini.
9 Tollite portas principes vestri: hinc iam pergatur in coelum. Exclamet iterum prophetica tuba: Tollite portas, etiam coelestes principes, quas habetis in animis hominum qui adorant militiam coeli. Et elevamini portae aeternales: et elevamini portae aeternae iustitiae, charitatis et castitatis, per quas anima diligit unum verum Deum, et non fornicatur sub multis qui appellantur dii. Et introibit rex gloriae: et introibit rex gloriae, ut ad dexteram Patris interpellet pro nobis.
10 Quis est iste rex gloriae? quid et tu princeps potestatis aeris huius miraris, et quaeris, Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae: et iam vivificato corpore, supra te pergit ille tentatus; supra omnes Angelos tendit, ab angelo praevaricatore ille tentatus. Nemo vestrum se obiiciat atque intercludat iter nostrum, ut tanquam Deus colatur a nobis: neque principatus, neque angelus, neque virtus nos separat a charitate Christi. Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principe : ut qui gloriatur, in Domino glorietur. Sunt quidem istae in huius mundi ordinatione virtutes, sed Dominus virtutum ipse est rex gloriae.